BECLAS

BECLAS
BECLAS
nomen a Photio confictum, qui cum a Basilio Imperatore in Patriarchalem Constantinop. sedem eset intrusus, deinde eiectus ac in exilium missus; ad recuperandam Imperatoris gratiam, antiquam Historiam characteribus Alexandrinis, de nobili Basilii stirpe, commentus, inter alias narrationes fabulosas, eidem Imperatori hoc nomen BEKAAC atribuit. Librum dein, Theophanis operâ in Bibliotheca Imperatoris reponi curavit, ubi post aliquod tempus, Theophanes, scenae dextre inserviens, se in librum quendam mysticis characteribus plenum mcidisse, significavit Imperatori. Qui cum avidus esser discendi, quae iis continerentur, negaret autem Theophanes, vel se ista explicare posse, vel ullum alium, praeter Photium: hic mox revocarus ab exilio vocem Beclas, unicuique literae nomen aliquod proprium tribuendeo, exposuit hôc pactô, B. Basilius, qui ipse Imperator; E. Eudoxia, Augusta eius uxor; C. Constantinus; A. Alexander; S. Stephanus, omnes Imperatoris filii, quibus bonum omen augurabatur. Sicque cali arte, in Imperatoris gratiam, et post Ignatii Patriarachae obitum, in pristinam dignitatem rediit. Vide Macrum Hierolesx. et ubi de Photio Patriarcna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Concile d'Arles (314) — Le concile d Arles en 314, organisé par l empereur Constantin Ier après un premier concile tenu à Rome en 313, réaffirme la condamnation du donatisme. Il réunit 16 évêques dont certains de régions lointaines, Angleterre, Galice ou Allemagne. C… …   Wikipédia en Français

  • PHOTIUS — Patriarcha Constantinopolitanus, stirpe, divitiis, rerum usu, et eruditione illustris. Summis in Aula honoribus defunctus, etiam ad Patriarchatum, utpote S. Tharasii ex sorore nepos aspiravit: pulsôque a Barda Ignatiô, licet Eunuchus et Laicus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”